NABANNEDUS seu NABANNIDOCHUS

NABANNEDUS seu NABANNIDOCHUS
NABANNEDUS, seu NABANNIDOCHUS
Megastheni apud Eusebium Praepar. l. 9. c. 41. Ναβύννηδος Beroso, Ibid. c. 40. Nabonadius in Canone Regum Babyl. Labynitus Herodoto l. 1. c. 181. fil. iuxta hunc Nitocridis Reginae et Labyneti Babylonii (qui cum Syennesi Cilice pacem conviliavit inter Gyaxarem et Alyattem, illum Medum, hunc Lydum, temporibus Nabuchodonosori II.) coniuratione contra Laborosoarchum Babyloniae Regem initâ, illôque occisô, thronô potirus est. Babylonis moenla, quae sunt ad fluvium, coctô latere ac bitumine construxit, cum Croeso ultimo Lydorum Rege foedus percussit, sicque in se Cyrum illius victorem irritavit, qui cum exercitu Babylonem movit, urbem cepit, et Borsippum castra movit, Nabonnedum obessurus. Hic vero, quod obsidionem non sustineret, dedidit se, ac a Cyro humaniter acceptus, in Carmania sibi ab illo inhabitanda concessâ, reliquum tempus exegit. Quô modô Balthasari Regnum datum est Medis (sub Neriglissare) dein Persis (sub Cyro,) Dan. c. 5. v. 28. annô regni Nabonnedi 17. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”